Gaudeamus igitur

1.

:,: Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus; :,:
post iucundam iuventutem, post molestam senectutem
:,: nos habebit humus. :,:

2.

:,: Ubi sunt, qui ante nos in mundo fuere? :,:
Abeas ad inferos, transeas ad superos,
:,: quos si vis videre. :,:

3.

:,: Vita nostra brevis est, brevi finietur. :,:
Venit mors velociter, rapit nos atrociter,
:,: nemini parcetur. :,:

4.

:,: Vivat academia, vivant professores, :,:
vivat membrum quodlibet, vivant membra quaelibet,
:,: semper sint in flore! :,:

5.

:,: Vivant omnes virgines faches, formosae, :,:
vivant et mulieres tenerae, amabiles,
:,: bonae, aboriosae! :,:

6.

:,: Vivat et res publica et qui illam regit! :,:
Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas,
:,: quae nos hic protegit!:,:

7.

:,: Pereat tristitia, pereant osores :,:
pereat diabolus. quivis antiburschlus
:,: atque irrisores! :,:

Fassung nach Chr. W. Kindleben, 1781
2. Str. nach einem Jenaer Blatt, 171